SPECULUM

SPECULUM
SPECULUM
primis mortalium aequor fuit undarum saxorumque laevor. Senec. Natur. Quaest. l. 1. c. 17. Rerum natura facultatem nobis dedit, nosmet ipsos videndi, fons cuique perlucidus, aut laeve saxum imaginem reddit. Unde Pastor ille Virgilianus, Ecl. 2. v. 25.
---- ---- Nuper me i littore vidi,
Cum placidum ventis staret mare. ----
De cane per flumen carnem ferente, Phaedrus l. 1. fab. 5. v. 3.
Lympharum in Speculo vidit simulacrum suum.
Lucretius item l. 4. v. 96.
Postremo in Speculis, in aquâ, splendoreque in omni
Quaecumque apparent nobis simulacra. ----
Postea Arte fieri Specula coeperunt, ht homo ipse se nosceret, verba sunt Senecae loc. cit. Multa ex hoc sunt consecuta, primo sui notitia, deinde et ad quaedam consilim; Formosus ut vitaret infamiam: deformis ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset etc. Quam ob cuasam Socrates sectatores suos ac familiares Speculum crebro iussit inspicere, apud Appuleium Apolog. et Pater ille filii, pulcrâ facie; sed filiae turpissimae, apud Phaedrum, l. 3. fab. 9. v. 14. utrumque amplexus,
Cotidie, inquit, Speculô Vos uti volo.
tu, formam ne corrumpas nequitiae malis,
Tu, faciem ut istam moribus vincas bonis.
Vide quoque Nicetam 1. Man. Commen. Plautum Epidico, Act. 3. sc. 3. v. 2. Ael. Donatum in Terent. Adelph. Martialem l. 9. Epigr. 17. etc. Ita Veteres Speculis ad mores quoque corrigendos usi sunt: donec res in luxum vertit, eaque in formae solius consilium adhiberi coeperunt. A' quo tempore Speculum argenteum, matulae, unguenta, vasa unguentaria, lavatio, riscus, mundô muliebri coepêre contineri, Ulpian. l. argum. ff. de aur. et arg. leg. Et meminit Speculi argentei Plin. l. 33. c. 10. Vide quoque l. 19. §. idem Celsus. l. 25. §. mundus, ff. eod. Fuitque idem inter Ornatricum instrumenta, de quibus vidimus suô locô. Unde apud Claudian. de nupt. Honorii et Mariae, illarum una caesariem Veneris nectare irrigat, altera eburneô pectine Multifidum discrimen arat; tertia retro dat varios nexus et iustô drvidit orbes ordine; Quarta Speculum prabet etc. Sic Ovidius de Arte am. l. 2. v. 215.
Nec tibi turpe puta, quamvis sit turpe, placebit:
Ingenuâ Speculum sustinuisse manu.
Unde colligas, officium hoc servile et ingenuô homine indignum habitum esse. Quid quod Speculum inter civilis sarcinas belli, memoratur Iuvenali Sat. 2. v. 99. ubi de Othone. At Speculum Iunoni tenere, sacer ritus erat, de quo vide Augustin, de Civ. Deil. 6. ex Seneca l. de Superstitione, et hunc Ep. 95. Utut autem toleretur inter vivos Specularis haec vanitas, ast quis ferat in sepulchris hunc luxum? Atqui Noviomagi, ad marginem fossae urbicae, retectô Sarcophagô A.C. 1647. in eo, praeter lagenas vitreas tres, duas urnulas vitreas, bullam lucernamque fictilem, Speculum chalybeum, cuius diameter pollices Romanos. 5. aequet, parsque aversa leviter concava deargentata, varia parerga habeat, fuisse inventum narrat Ioh. Smith. Ep. ad Nicol. Heinsium, apud Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6.
c. 92. Porro Specula ad ornamentum in parietes inserta, ut videre est, apud Plin. l. 36. c. 26. Vitruvium l. 7. c. 3. et Senecam Ep. 87. ubi orbes vocat, sicut parietum abaci quadrati erant. Sic enim alternatim distinguebantur parietes abacorum speculorumque divisionibus, h. e. figuris quadratis et oblongis prominentibus, unde specula et abaci iuncti passim occurrunt. Meminit Speculorum cubiculi etiam Synopsis Βασιλικων l. 45. ubi ex argento quoque (qualia primus Praxiteles fecit, Plin. l. 33. c. 9.) et emblematis non secus, ac scyphos, decorata, legimus. Quid quod ad Magicos usus eadem adhibita, uti supra vidimus in voce Specularii. Honestius in bello usurpantur, ad damna inferenda hostibus, quod concava praestant Specula, quae radiis opposita Solis facile ignem concipiunt. Sic Speculô prabolicô, quô nullum vehementius radios hosce congregat, Archimedes naves accendit Marcelli Syracusas obsidentis: quem postea Constantinopoli imitatus est Proclus, ut testatur Zonaras Histor. tom. 3. p. 46. Quam Artem iam Homeri aevo non ignotam fuisse, colligit Eustathius ex Il. 3. ubi Poeta Diomedis πανοπλίαν describens, ex casside eius clypeoque ignem exiliissee memorat: His enim quibusdam visus est, indigitare, κατοπτρικην´ τινα ἔννοιαν μεμηχανῆςθαι τῷ Διομήδῃ ἔν τε τῇ αὐτοῦ ὡς εἰκὸς περικεφαλαίᾳ καὶ τῇ ἀςπίδι, καὶ οὕτω λιαν καταυγεῖν τὰς ὄψεις τῶν εἰς αὐτὸν βλεπόντων ὅτε ἀντικρὺ πρὸς λάμποντα ἥλιον ἔςτραπτο. Similiter, ut Laberianus habet, apud Aul. Gellium l. 10. c. 17.
Democritus Abderites Physicus Philosophus,
Clypeum constituit contra exortum Hyperionis,
Oculos effodere ut posset splendore aereô.
Ita radiis Solis aciem effodit luminis.
Malis bene esse ne videret civibus.
Cuiusmodi clypeum Plutarchus appellat ἔσοπτρα πυρωθέντα, Specula ignita. Sed melius, meô iudiciô, Anthemius apud Eustat. loc. cit. cum malum haberet vicinum, illum ut a se amoliretur, aedes eius aliquoties Speculô tali exussit, donec is malum toties repetitum divinitus sibi immitti credens, aliorsum îsset habitatum. Democritus ero simili Speculô sibi ipsi visum ademit, Malis bene esse ne videret civibus, vide supra voce Abacinatus. Ut alia concavorum Speculorum mitanda omittam. Ars haec, quam Latine Speculariam dixeris, Graecis Κατοπτρικὴ dicitur, cuius ope, verba sunt Vossii, longe dissita conspicimus, longinqua exurimus, imagines in aere pendulas ostndimus, imo repraesentamus: Facimus ex pulvisculo montem, ex pilo elephantum, ex humano capite caninum, dasininum, aut suillum. Quae quomodo fiant, aliaque huius generis, ostendit Iohannes Baptista portus Neap. Magiae natur. l. 17. Complura etiam perstringit Hugo Semplius de Disciplin. Mathem. l. 4. c. 8. Vide Voss. de Scientiis Mathem. c. 25. §. 5. et 6. ubi de Catoptrice: cui adde, si placet, Iac. Oiselium Not. in A. Gellium l. 16 c. 18. Meminisse tribus solum verbis liceat duplicis Speculi, ab uno Artifice, adeo ingeniose concinnati, praeteritô saeculô, ut quicumque illa inspexerit, sua quidem videat omnia, praeter vultum, qui Cosmi I. M. Ducis Florentiae lineamenta exacte semper exprimit. Horum unum inter cimelia Galliarum Regis, alterum in thesauro D. Marci Venetiis, asservari dicitur. Utrumque magni illius Principis faciem non minus aeternitati transmittit, quam rerum eius gestarum Famam eruditionis laude clari Scriptores. De Speculis poculorum patinarumque, vide supra in vode Specillata; uti de Speculis cylindraceis plicatilibus, de speculis ustoriis, aliisque id genus, George. de Sepibus Descr. Musaei Kircher. Ubi inter alia Speculum ustorium pergrande cavo convexum, cum congerie plurium speculorum, quorum alia spectra in aere, alia obiecta immutata, alia multiplicata repraesentant, alia species confusas in pulchram formam (inter quas effigies Alexandri VII.) recolligunt, memoratur. De cuiusmodi Speculis, vide quoque aliquid, voce Optice. it. Proteus, et infra theatrum septoptricum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • spéculum — [ spekylɔm ] n. m. VAR. speculum • XVe; lat. speculum « miroir » ♦ Méd. Instrument servant à explorer des cavités ou conduits de l organisme, muni d un dispositif permettant de les élargir en vue d en faciliter l examen. Spéculum vaginal, anal,… …   Encyclopédie Universelle

  • speculum — spéculum [ spekylɔm ] n. m. VAR. speculum • XVe; lat. speculum « miroir » ♦ Méd. Instrument servant à explorer des cavités ou conduits de l organisme, muni d un dispositif permettant de les élargir en vue d en faciliter l examen. Spéculum vaginal …   Encyclopédie Universelle

  • Speculum — Spéculum Ancien modèle de spéculum Un spéculum est un outil médical généralement en métal ou à usage unique en plastique permettant d explorer une cavité corporelle par l écartement des parois. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Speculum — Spec u*lum, n.; pl. L. {Specula}, E. {Speculum}. [L., fr. specere to look, behold. See {Spy}.] 1. A mirror, or looking glass; especially, a metal mirror, as in Greek and Roman arch[ae]ology. [1913 Webster] 2. A reflector of polished metal,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Speculum — Spec u*lum, n.; pl. L. {Specula}, E. {Speculum}. [L., fr. specere to look, behold. See {Spy}.] 1. A mirror, or looking glass; especially, a metal mirror, as in Greek and Roman arch[ae]ology. [1913 Webster] 2. A reflector of polished metal,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Specŭlum [1] — Specŭlum (lat.), 1) Spiegel; 2) Instrument zur Erweiterung der Öffnung von Höhlen, in denen man etwas beobachten od. vornehmen will, so der Mundspiegel (s.d., Speculum oris), der Mutterspiegel (Speculum uteri), zur Erweiterung u. Beobachtung der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • speculum — SPÉCULUM s.n. v. specul. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  SPÉCULUM s.n. v. specul. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • speculum — (n.) 1590s, from L. speculum, lit. mirror, from specere to look at, view (see SCOPE (Cf. scope) (1)) …   Etymology dictionary

  • Specŭlum [2] — Specŭlum (a. Geogr.), Ort in der südlichen numidischen Wüste; j. Sbekka …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Specŭlum — (lat.), medizinisches Instrument, s. Spiegel, S. 731 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”